Charter Document - 04910923
Charter Number: | 04910923 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1233 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Noverint universi presentes pariter et futuri quod ego Manasserius de Insula clericus pro salute anime mee legavi quando meum ultimum condidi testamentum conventui Vallis Beate Marie ad pitanciam in die anniversarii mei xxx solidos annui redditus paris monete Portario ejusdem loci pro emendis vestibus et calciamentis pauperum xx sol annui redditus Hospicio pauperum ejusdem loci v sol paris annuatim Ecclesie de Insula x sol annuatim Capellano domus Leprosorum de Insula v sol annuatim Capellano de Bellencort v sol annuatim Capellano domini mei de Vaumondois v sol annuatim Hec supradicta ego legavi et dedi pro anniversario meo singulis annis in locis supranominatis faciendo Item legavi illi qui fecerit festum Bti Nicholai apud Insulam x sol annui redditus Si vero contigerit festum illud non fieri pred x solidi per manum presbiteri parrochialis de Insula et presbiteri de Vaumondois pauperibus erogabuntur in vestibus et calciamentis Leprosis de Insulax sol annuatim Et sciendum quod isti centum solidi paris recipientur singulis annis in transversu aque de Insula Ego vero Ansellus de Insula miles omnes elemosinas Manasserii fratris mei superius notatas concessi et me garantizatorem constitui Adam quoque et Petrus fratres mei milites easdem elemosinas concesserunt Ego Manasserius pres cartam sigilli mei feci munimine confirmari Ego Ansellus Adam et Petrus sigillorum nostrorum impressiones fecimus apponi Actum anno Dominice Incarnationis MCC tricesimo tercio mense augusti