Charter Document - 04910920

Charter Document - 04910920


Charter Number: 04910920
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1233
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

U p l i Officialis curie Parisiensis constituti in presencia nostra Radulphus Rollandi et Gilla ejus uxor et Ricardus Rollandi frater et Gilla ejus uxor recognoverunt se concessisse in excambium Priori et conventui Sti M de C Paris quandam masuram quam habebant apud Clamardum juxta domum et porprisium dictorum Prioris et conventus quam tenebant a domno Guidone de Mugneaux milite et Petronilla uxore sua sub annuo censu sex solidorum et septem denariorum et oboli paris Predicti Prior et conventus concesserunt pred Radulpho et Ricardo aliam masuram que fuit defuncti Gaufridi le Charron apud concum vie de Castellione et unum quarterium vinee situm juxta pratum Galeranni apud Clamardum in censiva Sti Martini que omnia tenebunt a dictis Guidone milite et Petronilla ejus uxore sub censu [predicto] Actum anno Domini MCCXXX tercio mense junio