Charter Document - 04910908
Charter Number: | 04910908 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1232 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Guillelmus de Claci miles notum facio omnibus p l i quod Matheus de Claci miles et Ysabella uxor ejus in nostra presentia pignori se obligaverunt pro centum et viginti libris paris Priori et conventui Sti Martini de Campis Paris quicquid habebant in decima de Besons et partem suam in granchia decimaria ejusdem ville Dicta vero decima de Besons dicto Matheo et fratribus ejus et sorori obvenerat ex hereditate paterna et dictus Matheus medietatem habebat tam in granchia quam in decima memorata Hanc autem impignorationem ego Guillelmus de Claci de cujus feodo dicta granchia et decima movent volo et concedo et me garantizaturum promisi Actum anno Domini MCC tricesimo primo mense martio