Charter Document - 04910895
Charter Number: | 04910895 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1231 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Parisiensi et Carnotensi episcopis et Priori Sancti Martini de Campis Parisiensis salutem et apostolicam benedictionem Ex parte dilectorum filiorum Abbatis et Conventus Sancte Columbe Senonensis quod ad Romanam ecclesiam nullo prout dicitur pertinet mediante fuit propositum coram nobis quod cum felicis recordationis Honorius Papa predecessor noster conventionem ac reformationem ipsius monasterii tibi frater Parisiensis episcope tunc in minori officio constituto et bone memorie episcopo predecessori tuo ac dilecto filio magistro I de Montemirabili archidiacono Parisiensi duxerit commitendam tu et iidem college tui considerato statu ejusdem monasterii pro reformatione ipsius statuistis ibidem ut Abbas qui pro tempore fuerit coram septem monachis a Capitulo eligendis presente quoque Majore qui laicus existens preest hominibus monasterii supradicti si haberi poterit de receptis et expensis exhibeat rationem alia quedam statuta fecistis per que salus impeditur eorum et fame derogatur non modicum et nichilominus quies prefati monasterii perturbatur extorto ab Abbate et conventu predictis pro eis salvandis corporaliter juramento et injuncto etiam quod nullus obediat Abbati qui de novo fuerit assumendus donec hujusmodi prestiterit juramentum Et quamvis potestatem vos corrigendi et mutandi statuta hujusmodi duxeritis reservandam si videritis forsitan expediri dicto tamen Predecessore tuo sublato de medio et prefato Archidiacono in remotis agente tu quamquam Predecessori tuo in onere successeris ac honore solus in hoc procedere nequivisti Quare dicti Abbas et conventus nobis humiliter supplicarunt ut cum alia sint statuta predicta quod facile delinquitur in eisdem ac per hoc cavere sibi vix valeant quin in perjurium prolabantur tam animarum periculis quam eorum infamie occurrere misericorditer dignaremur Cum igitur juramentum non ut esset laqueus animarum et iniquitatis vinculum fuerit institutum vos frater Episcope Carnotensis ac fili Prior loco defuncti Parisiensis episcopi et Archidiaconi predictorum negotio surrogantes eidem discretioni vestre per Apostolica scripta mandamus quatenus si est ita ascitis vobis viris religiosis qui in hiis que ad religionem pertinent ex longa consuetudine sint plenius informati supradictis statuto ac juramento premissis auctoritate nostra providere curetis prout secundum Deum saluti eorumdem abbatis et conventus ac fame et utilitati ejusdem monasterii videritis expedire contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Datum Laterani septimo idus aprilis anno quinto