Charter Document - 04910894
Charter Number: | 04910894 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1231 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis p l i Magister P[] officialis Silvanectensis in Domino salutem Noverint universi quod Guiardus Tector et Rohedis uxor ejus in nostra presencia constituti concesserunt et dederunt in perpetuam elemosinam ecclesie Bti Nicholai omnia bona sua tam mobilia quam immobilia Ita tamen quod ea quamdiu vixerint possidebunt et si alterum eorum decedere contigerit dicta ecclesia partem defuncti percipiet de mobilibus Alter qui remanebit residuum possidebit tam de mobilibus quam de immobilibus et si voluerint ipsi potuerunt super ea que possidebunt capere usque ad centum solidos parisienses et si voluerint intrare religionem prior dicte ecclesie divine pietatis intuitu recipiet eos in domum suam apud Stum Nicholaum et tunc habebit omnia bona sua mobilia et immobilia acquisita et acquirenda In cujus rei testimonium pres litteras sigilli curie Silvanectensis munimine fecimus roborari Actum anno gratie MCC tricesimo mense marcio