Charter Document - 04910893
Charter Number: | 04910893 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1231 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
A[malricus] Montisfortis comes Francie constabularius o p l i salutem in Domino Noveritis quod cum hostalarius Sti Martini de Campis nomine baillivie sue de Cresperiis consuevisset percipere annuatim dimidium modium bladi longis retro temporibus in granchia Auberti de Andrecello militis et Johanne uxoris sue apud Becconcelles quia grave et honerosum videbatur utrique parti in dicta granchia dictum bladum percipere talis composicio intercessit videlicet quod dictus hostalarius cessabit de cetero a perceptione bladi et in concambium ipsius bladi A et J concesserunt dicto hostalario circiter quinque arpenta terre site inter Sanctum Hylarium et Beconcelles in perpetuum possidenda Quia vero dicta terra ad nos spectabat utpote in feodo nostro sita est ad peticionem dictarum partium dictam composicionem tanquam dominus feodi laudamus et ad majorem confirmacionem sigilli nostri munimine duximus roborandam Actum Parisius anno Domini MCC tricesimo mense martio