Charter Document - 04910880
Charter Number: | 04910880 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1229 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Radulfus major Pontisare et totus ejusdem castri communia Notum facimus universis p l i quod religiosi viri Prior et Conventus Sti Martini de Campis Parisiensis quasdam domos que movebant de illis videlicet domum que fuit Ricardi Cancellarii et aliam domum que fuit Stephani Draparii cum quadam platea nobis concesserunt in perpetuum possidendas salvo omni jure suo et omni jure Domini Regis sub annuo censu viginti quatuor solidorum par predictis Priori et Conventui in medio mayo a nobis reddendorum Nos vero pred domos cum platea infra festum Nativitatis Beati Johannis B ad crementum census dare prout melius poterimus et extra manum nostram ponere tenebimur In cujus rei testimonium presentes litteras fieri et sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno Domini MCCXX nono mense maio