Charter Document - 04910877
Charter Number: | 04910877 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Permission |
Date: | 1229 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis Xristi fidelibus p l i frater B[alduinus] humilis prior Sancti Martini de Campis et ejusdem loci conventus salutem in Domino Notum facimus quod ad petitionem Henrici Parisiensis Consergii et Petronille uxoris sue eis concessimus quod duos arpennos terre sitos super vicum Sti Lazari in censiva nostra de quibus tenentur nobis annuatim persolvere duos solidos censuales possent libere conferre in elemosinam ubicumque vellent hoc etiam addito quod si contingeret pred terram dari ad augmentum census quod liceret similiter dicto Henrico et uxori sue augmentum census conferre in elemosinam ubicumque vellent salvis tamen duobus pred solidis censualibus et venditionibus et omni justicia nostra in fundo dicte terre Et ut hoc ratum [] Actum anno Domini MCCXX octavo mense martio