Charter Document - 04910876
Charter Number: | 04910876 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
W[illelmus] Dei gratia Parisiensis ecclesie minister indignus u p l i salutem in Domino Notum facimus quod Adam dictus Lupellus miles et Jaquelina uxor ejus in nostra presentia constituti recognoverunt se vendidisse ecclesie Sti Martini de Campis Paris pro quatuor viginti et decem libris paris quicquid habebant in decimis bladi de Livriaco in quibus decimis dicta ecclesia habet medietatem liberam et in alia medietate dimidium modium bladi In residuo vero ejusdem medietatis habebant dicti Adam miles et Jaquelina uxor sua duas partes et Margarita consanguinea ejusdem militis filia defuncti Gilleberti de Malorespectu habebat terciam partem Petrus de Ceverento armiger a quo idem miles tenebat in feodum decimas memoratas venditionem eandem coram nobis voluit et laudavit Datum anno Domini MCCXX octavo mense decembri