Charter Document - 04910872

Charter Document - 04910872


Charter Number: 04910872
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1228
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos Sancti Martini de Campis et Sancti Eligii priores Petrus de Buscaria clericus Parisiensis notum facimus omnibus p l i quod cum causa verteretur inter Abbatem et conventum Sancte Genovefe Parisiensis ex una parte et Abbatem et conventum Fossatenses ex altera super furno qui dicitur Vielloreille Parisius in Poteria apud Sanctum Medericum sito quem Abbas et conventus Ste Gemme dicebant situm in censiva sua et pro ipso capitalem censum ab antiquis temporibus annuatim se recepisse Abbas vero et conventus Fossatenses eundem furnum de feodo suo movere asserebant de qua videlicet causa utraque pars in nos compromisit Tandem compositum fuit in hunc modum Abbas et conventus Ste Genovefe percipient annuatim duos solidos Parisiensium nomine capitalis census pro dicto furno in festo sancte Genovefe post Natale Domini Abbas vero et conventus Fossatensis in eodem furno dominium feodi habebunt Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo VIII mense aprili