Charter Document - 04910871
Charter Number: | 04910871 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Herbertus Sancte Genovefe Parisiensis abbas totusque ipsius ecclesie hurnilis conventus Cum causa verteretur inter nos ex una parte et viros religiosos Abbatem et conventum Fossatensem super furno qui dicitur Vetus auris Parisius in Poteria apud Sanctum Medericum sito que nos dicebamus situm in censiva nostra et pro ipso capitalem censura ab antiquis teinporibus annuatim nos recepisse dicti vero Abbas et conventus eundem furnum de feodo suo movere asserebant De qua videlicet causa nos et predicti compromisimus in viros venerabiles Sancti Martini de Campis et Sancti Eligii priores et Petrum de Buscharia clericum Parisiensem compositum fuit quod nos percipiemus annuatim ii solidos paris capitalis census pro dicto furno in festo Sancte Genovefe Actum anno Domini MCCXXVIII mense aprili