Charter Document - 04910870
Charter Number: | 04910870 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis ad quos presentes littere pervenerint Odo divina miseratione Sti Germani de Pratis Parisiensis humilis abbas Cum Stephanus et Henricus de Villa Judea fratres homines Sti Martini de Campis de corpore contraxissent cum Ermesande filia Garini de Fonte et Emelina filia ejusdem Ermesandis que sunt femine nostre de corpore nos quia ecclesiam Sti Martini sincera diligimus in Domino caritate de assensu conventus ipsius ecclesie concessimus quod ecclesia Sancti Martini habeat unam copulam matrimoniorum ipsorum et nos similiter aliam copulam cum suis successionibus habeamus Nos vero de ipsis matrimoniis eligimus Stephanum et Ermesandim cum suis successionibus et concessimus quod ecclesia Sancti Martini habeat Henricum et Emelinam cum suis successionibus Quod ut ratum Actum anno MCC vicesimo VII mense martio