Charter Document - 04910863

Charter Document - 04910863


Charter Number: 04910863
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1227
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus p l i magister H[] officialis curie Parisiensis salutem in Domino Noverint universi quod cum inter Leprosos de Chanclis ex parte una et homines parochie de Roissiaco ex altera apud Carnotum coram judicibus a Domno Papa delegatis questio verteretur super hoc quod predicti homines volebant et dicebant quod predicti leprosi eos quociens contigeret esse leprosos ad usus et consuetudines que recipiunt homines leprosos de Cauda et de Succiaco tenebantur recipere Tandem post multas altercaciones coram Reverendo Patre episcopo Parisiensi in religiosum virum priorem de Gornaio compromiserunt Dictus veto Prior suum protulit arbitrium in hunc modum videlicet quod dicti Leprosi predictos homines leprosos de Roissiaco ad predictos usus et consuetudines ex tunc in perpetuum recipere tenebuntur Datum die lune ante festum Sancti Michaelis archangeli anno Domini MCCXX septimo