Charter Document - 04910856

Charter Document - 04910856


Charter Number: 04910856
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1226
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Willelmus prime Lugdunensis ecclesie decanus et totum ejusdem ecclesie capitulum omnibus in perpetuum Universitati vestre notum fecimus quod [cum] Domus Hospitalis Ierusalem infra muros et munitionem Sti Martini le Playny quasdam res proprietatis sue possideret et haberet de voluntate beate recordationis domini Rainaudi quondam archiepiscopi tunc obedientiarii Sti Martini assensu nostro unanimi et voluntate etiam fratrum dicti Hospitalis quorum intererat talis facta fuit permutatio [] Dictus siquidem archiepiscopus nomine Capituli cujus ad hoc obedienciarius erat concessit et [] nomine permutationis [predictis] fratribus hospitalis Ierusalem domum et [] Stephanus de Lessay que sunt contigua ad [] sine aliquo onere libere et quiete Ita quod dicti fratres exitum habeant in public [] plat [] superius et inferius sicut Guichardus tunc temporis prepositus demonstravit Et ne his premissis aliqua valeat in futurum submoveri questio nos presentem cartam inde fieri et sigillo nostro fecimus in testimonio roborari Actum anno Domini MCCXXVI mense decembris