Charter Document - 04910854
Charter Number: | 04910854 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1226 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Petrus Dei gratia Meldensis episcopus Petrus de Aneto miles et Matildis uxor ejus in presencia nostra constituti fide prestita corporali pignori obligaverunt Priori et conventui Sancti Martini de Campis Parisiensis pro novies viginti et decem libris par et pro centum libris pruvin terciam partem decime de Aneto excepta decima vini canabi et lini Ita tamen quod si in territorio illius decime de cetero vinee plantarentur decimam illarum plantarum percipient absque difficultate qualibet monachi supradicti Movet autem decima supradicta de feodo ecclesie Sancti Martini Sciendum est insuper quod memorata decima est ad petitionem utriusque partis de martio in martium redimenda In cujus rei testimonium pres litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno gratie MCCXXVI mense aprili