Charter Document - 04910851
Charter Number: | 04910851 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1226 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint Michael dictus prior Beate Marie de Lacu totusque ejusdem loci conventus salutem in Domino Noverint universi presentes pariter et futuri quod prioratus noster de Lacu in recompensationem accepti beneficii scilicet cujusdam decime site apud Mesniliacum Sancti Dyonisii a Petro Hisdoso et Margarita uxore ejusdem Petri prioratui nostro de Lacu collate tenemur reddere predicto Petro et Margarite uxori ejus quolibet anno toto tempore vite eorum duos modios bladi et unum avene tali conditione quod quando pred Petrus moreretur medietas istius pensionis non solvetur Si vero contingat predictam Margaritam primo mori tota pensio trium modiorum pred Petro dum vixerit persolvetur Tenemur eciam ego Michael pred prior et conventus noster de Lacu de predicta decima ecclesie Sti Leonorii de Bellomonte dimidium modium bladi et dimidium modium avene annuatim in perpetuum persolvere Quod ne possit oblivione deleri sigillorum nostrorum munimine roboravimus Actum anno gracie MCCXXV mense martio