Charter Document - 04910847
Charter Number: | 04910847 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1226 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Milo Dei gratia Belvacensis episcopus universis Xristi fidelibus p l i in Domino salutem Universitati vestre notum facimus quod bone memorie Matheus quondam comes Bellimontis divine pietatis intuitu et pro remedio anime sue dedit et concessit monachis Sti Leonorii de Bellomonte in perpetuam elemosinam unum modium bladi et unum modium ordei in decima de Borrenc singulis annis ab ipsis monachis percipiendos in festo sancti Remigii Preterea notum facimus quod bone memorie Matheus quondam comes Bellimontis pater prenominati Mathei pro salute anime sue dedit et concessit predictis monachis Sti Leonorii de Bellomonte similiter in perpetuam elemozinam decimam decime sue de Borrenc que vulgaliter redecimam appellatur sicut in cartis memoratorum comitum plenius continetur Nos vero donationem et concessionem elemozine supradicte site apud Borrenc in feodo nostro ratam et gratam habentes caritatis intuitu et ad petitionem virorum religiosorum Prioris et conventus Sti Martini de Campis Parisiensis presentes litteras ratione dominii feodi sigilli nostri fecimus impressione muniri ut liberam et inconcussam obtineant in posterum firmitatem Actum anno gratie MCCXX quinto mense januario