Charter Document - 04910840
| Charter Number: | 04910840 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Ammortisement |
| Date: | 1225 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Nicholaus dominus de Basochiis o p l i notum facio quod villam Ste Gemme cum territorio et omnem in eidem justiciam in bannis mensuris forefactis seu quibusdam aliis modis nemora terris ipsius ville contigua certis limitibus designata que quidam omnia monachi Sancti Martini de Campis Parisiensibus diu retroactis temporibus rationabiliter ex antecessorum meorum et aliorum dono tenuisse noscuntur assensu conjugis mee Agnetis et liberorum meorum jure perpetuo possidenda approbans volui et concessi in hunc modum Si quis in furto vel in maleficio deprehensus fuerit in arbitrio Prioris ipsius loci erit quasi pena voluerit eum multare vel impunitum dimittere Si vero fur seu malefactor in curia Prioris Ste Gemme per ipsum Priorem seu per officialem vel ministerialem dicti Prioris de consilio bonorum adjudicatus morti fuerit ab ipso Priore seu officiali vel ministeriali dicti Prioris in exitu territorii Ste Gemme mihi vel heredibus meis tradetur a me vel heredibus meis extra territorium Ste Gemme puniendus tanquam judicatus Si quid in villa Ste Gemme seu in terra ipsius emendandum fuerit Priori licebit emendare Si autem per Priorem vel suos emendari non potuerit nisi in manu forti ad hoc efficiendum Prior me advocabit vel successorem meum si voluerit et si in hoc defecero ab ipso Priore requisitus vel successores mei similiter defecerint ad Episcopum Suessionensem vel Regem Francorum propter hoc habebitur recursus Et si quid super hoc adquisitum fuerit prior Ste Gemme totaliter habebit Prior Ste Gemme in nemoribus suis venari poterit et in eis siccum et viride utriusque generis quod sibi necessarium fuerit accipiet et cui voluerit dabit Nemora predicta faciet dictus Prior per servientem suum custodiri et forefactum habebit Poterit enim dictus Prior sine licentia rubos et haias intra et extra culturas positas evellere et eciam dissipare Servientes mee gruarie in villa vel in territorio Ste Gemme nullum quid possunt nec debent capere seu detinere sine licentia Prioris Ste Gemme Pro usagio autem quod homines et hospites Bte Gemme apud Sanctam Gemmam manentes habebant in cunctis nemoribus Ste Gemme eisdem hominibus et hospitibus et heredibus eorumdem in perpetuum concessit portionem nemoris que vadit a nemore Nove ville usque ad nemus de Paciaco et venit usque ad culturas et prata Ste Gemme ut quamdiu homines et hospites et eorumdem heredes apud Stam Gemmam manserint usagium habeant ad omnia necessaria facienda in nemore dicte portionis Poterunt eciam homines hospites et heredes supradicti nemus predicte portionis evellere et tol[l]ere et ad terram arabilem reducere prout sibi melius viderint expedire Reliquum vero nemus Ste Gemme ex toto dimittetur amodo liberum et quietum ecclesie Ste Gemme et erit de cetero in perpetuum emancipatum ab usagio hominum et hospitum et heredum predictorum ita quidem quod in mea gruaria remanebit Super eo vero quod causa vertebatur inter me ex una parte et Priorem et conventum Sti Martini de Campis ex altera coram venerabilibus viris E[rnaudo] decano G[uilelmo] archidiacono et Gregorio chanonico Paris auctoritate apostolica ratione prioratus Ste Gemme super procurationibus et gistis ducentas libras paris Hanc vero compositionem voluerunt Johannes de Lupinis Galterus de Villasavoir et Nivelo clericus fratres mei et de his omnibus servandis ego et uxor mea fidem prestitimus corporalem Quod ut ratum et firmum inperpetuum permaneat huic presenti scripto sigillum meum apposui Actum anno Domini M ducentesimo vicesimo quinto mense junio
