Charter Document - 04910839
Charter Number: | 04910839 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1225 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Universis Xristi fidelibus p l i Nicholaus dominus Basochiarum salutem in Domino Noveritis quod super causa que vertebatur inter me ex una parte et Priorem et conventum Bti Martini de Campis Paris ex altera coram venerabilibus viris E[rnaldo] decano G[uilelmo] archidiacono et Gregorio canonico Parisiensibus auctoritate apostolica ratione prioratus Ste Gemme super procurationibus et gistis que in eodem prioratu exigebamus compositum est in hunc modum Prior Ste Gemme reddet mihi et heredibus meis post me apud Stam Gemmam decem libras Pruvinien annuatim centum solidos infra octabas Sti Remigii et centum solidos infra octabas Pentecostes Reddetur autem predicta pecunia annuatim sicut superius dictum est illi qui fuerit gruarius de foresta mea Ego vero nec heredes mei post me a dicto prioratu Ste Gemme vel ab hominibus seu hospitibus ejusdem prioratus nullatenus in posterum procurationem seu gistum nec aliquid ultra dictas decem libras et penam occasione cujuslibet procurationis seu gisti poterimus exigere Pro ista autem quitatione procurationis et gisti recepi a Priore et conventu Sti Martini ducentas libras paris Hanc autem compositionem et quitationem laudaverunt et concesserunt Agnes uxor mea Robertus Jacobus filii mei Helvidis filia mea Gaufridus maritus ejus et alii filii mei Johannes de Lupinis Galterus de Villasaver milites et Nevelo clericus fratres mei et de dicta compositione servanda ego et uxor mea et predicti heredes mei fidem prestitimus corporalem Quod ut ratum et firmum in perpetuum permaneat huic presenti scripto sigillum meum apposui Actum anno Domini MCC vicesimo quarto mense junio