Charter Document - 04910837
Charter Number: | 04910837 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1225 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Bochardus dominus de Marliaco n f u Xristi fidelibus quod ego dedi pro remedio anime mee et antecessorum meorum ecclesie Sancti Martini de Campis quintam partem terre site infra muros Parisienses in qua monachi ejusdem ecclesie communiter mecum participabant quam tenebam de eisdem monachis sub annuo redditu xv minarum avene et xv panum et xv gallinarum Residuum vero predicte terre scilicet quatuor partes vendidi pro lv libris paris monachis memoratis que jam michi persolute sunt ab eisdem Hanc venditionem ego et Matildis uxor mea fide media garantizare tenemur in perpetuum Actum anno Incarnationis Dominice MCCXXV mense aprili