Charter Document - 04910835
Charter Number: | 04910835 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1225 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Officialis Johannis ecclesie Parisiensis archidiaconi Cum Prior et conventus Beate Marie de Gornaio a Manasserio de Campis milite peterent coram nobis quod dictus Manasserius quoddam arbitrium a Priore de Merroliis et a Garino de Conchis milite prolatum super iv sextarios bladi in decima de Campis ex legato Matildis avie ipsius Manasserii paterne et super iv arpennis terre in quibus modo plantate sunt vinee fideliter observaret tandem promisit fide prestita in manu nostra Datum die jovis proxima post Invocavit me annno Domini MCC vicesimo quarto mense februario