Charter Document - 04910828
Charter Number: | 04910828 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1224 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Thomas Dei patientia Hermiarum dictus abbas et ejusdem loci conventus n f u Xristi fidelibus p l i quod nos accepimus a viris religiosis priore et conventu Sancti Martini de Campis duo frusta terre apud domum nostram Sancte Trinitatis in quibus continentur duo arpenni sicut dicitur site juxta Crucem Regine Parisius juxta pred domum nostram Ste Trinitatis quiete et inconcusse a nobis in perpetuo possidenda sub annuo censu xl solidorum par quos fratres domus nostre Ste Trinitatis predictis Priori et conventui Sancti Martini de Campis singulis annis ad duos terminos solvere tenebuntur videlicet in octabis Nativitatis Domini xx sol et in octabis Nativitatis Bti Johannis Baptiste alios xx sol Sciendum tamen est quod in pred terra monasterium construere vel cimiterium fratribus nostris pred domus Ste Trinitatis in posterum non licebit Preterea quia jamd terra ad censivam seped Prioris et conventus spectare dinoscitur omnem justitiam jure domini sui retinuerunt in eandem In cujus rei memoriam Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo quarto mense julio