Charter Document - 04910827

Charter Document - 04910827


Charter Number: 04910827
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1224
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Colinus de Andresi et ego Rogerus de Chavencon notum facimus universis litteras istas inspecturis quod Robertus de Boissi et Margareta ejus uxor filia quondam domini Drogonis de Heirovile militis et Drogo filius eorumdem Roberti et Margarete de assensu et voluntate nostra contulerunt in puram et perpetuam elemosinam ecclesie Sancti Martini de Campis quicquid habebant apud Meru tam in decima quam in censu quod de nobis tenebant in feodum Quod donum concedimus et approbamus de quibus decima et censu tam nos quam dicti Robertus Margareta uxor ejus et Drogo filius eorum in manibus officialis Belvacensis nos desaisivimus Presentes fuerunt et ad hoc vocati Johannes presbiter de Meru Aubertus capellanus de Lardieres Johannes de Valle Domini Petri presbiter Henricus de Sendoricort Ansellus Berbions Alelmus Fullo Hugo filius Garini Fulco Molendinarius Petrus Chastriet Johannes Furnarius et Johannes filius Theoderici Quintini et plures alii In cujus rei robur Actum anno gratie MCC vicesimo quarto mense julii