Charter Document - 04910824
Charter Number: | 04910824 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1223 - 1224 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Carta de stramine decime Noe Sti Remigii Magister Gaufridus canonicus et officialis Silvanectensis omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noveritis quod Dominus Willelmus de Braisilva miles in presentia nostra constitutus donavit Priori et monachis Sti Nicholai Silvanectensis stramen decime de Braisilva et de Noa Sti Martini quod suum erat et ad ipsum pertinebat in perpetuam eleemosinam ita quod nec ipse nec heredes ipsius in predicto stramine de cetero aliquid poterunt reclamare Et monachi prefati dictam decimam ubicumque voluerint sine contradictione aliqua ducere poterunt et hospitari Quia vero [Berta] uxor prenominati Willelmi infirmitate detenta huic donationi presentialiter interesse non potuit ad petitionem prenominati Willelmi duos presbiteros de Braio scilicet et de Braisilva propter hoc concedendum ad ipsam misimus que presentibus presbiteris et aliis qui interfuerunt donationem et eleemosinam quam vir suus fecerat ecclesie Beati Nicolai de stramine prefato benigniter concessit et fide prestita se inviolabiliter observaturam promisit In cujus rei memoriam presentes litteras sigillo curie Silvanectensis fecimus roborari Actum anno gratie MCCXXIII