Charter Document - 04910821

Charter Document - 04910821


Charter Number: 04910821
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1224
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego frater B[alduinus] humilis prior Sancti Martini de Campis Parisiensis totusque ejusdem loci conventus omnibus p l i notum facimus quod nos duodecim denarios censuales quos domus nostra de Dolomonte habet in domo defuncti Johannis de Alneto apud Sanctum Dionisium sita in vico de Saugier quitavimus Abbati et conventui Sancti Dionisii quiete et pacifice in perpetuum ab eisdem possidendos nichil nobis in eadem domo penitus retinentes In recompensatione vero hujus quitationis dicti Abbas et conventus dederunt dicte domui nostre de Dolomonte quadraginta solidos parisienses ad redditus comparandos in quadam censiva quam Prior de Dolomonte emit apud Sanctum Bricium ab Anfredo de Cercella In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno gratie MCCXXX mense januario