Charter Document - 04910819
| Charter Number: | 04910819 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1223 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Nicholaus dominus de Basochiis notum facio quod ego de assensu et voluntate Agnetis uxoris mee et filiorum meorum Roberti Jacobi et Johannis et aliorum heredum meorum pro usagio quod homines et hospites Beate Gemme apud Sanctam Gemmam manentes habebant in cunctis nemoribus Beate Gemme eisdem hospitibus [] concessi portionem nemoris que vadit a nemore Nove ville usque ad nemus de Pacyaco et venit usque ad Culturas et prata Sancte Gemme Poterunt etiam nemus evellere et colere et ad terram arabilem reducere prout sibi melius viderunt expedire Reliquum vero nemus Sancte Gemme ex toto dimittetur amodo liberum ecclesie Sancte Gemme et emancipatum ab usagio hominum et hospitum ita quidem quod in mea gryaria remanebit Actum anno gracie MCCXX tercio mense decembri
