Charter Document - 04910818
Charter Number: | 04910818 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1223 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Guido primogenitus Guidonis buticularii Silvanectensis notum facio o p l i quod cum Adam de Baernia quoddam nemus emisset a Reginaldo Le Radde et Emelina uxore ejus situm in vicedominatu apud Villeberneuse et disposuisset penes se illud tenere in vita sua nec alienare posset nec vendere sed post ejus decessum de elemosina sua ad ecclesiam Bte Genovefe Parisien deveniret tandem dictus A in presencia mea constitutus mediantibus bonis viris devestivit se de dicto nemore et investivit Herbertum Sancte Genovefe Paris tunc abbatem pro ecclesia sua de illo nemore et concessit dicte ecclesie dictum nemus in perpetuum pacifice de cetero possidendum Testes autem hujus rei sunt hii Domnus Willelmus precentor Sti Frambaldi Silvanectensis Domnus Petrus Choisiaus de Chanevieres Domnus Willelmus de Fontibus Domnus Theobaldus frater ejus Domnus Johannes Torchart Domnus Johannes Cluignet Domnus Guido Potarius de Hermenovilla Domnus Werro de Berron Willelmus Bargundio de Silvanecti Reginaldus de Crespeio Willelmus de Coie Petrus Maillart de Barberi Sebertus de Montespilloer Galfridus Compainz Johannes de Bordis Stephanus de Valle Domnus Petrus abbas Herivallis Radulfus canonicus ejusdem abbatie Domnus Petrus prior de Montespilloer Domnus Alardus prior Ste Genovefe Paris Domnus Johannes camerarius Domnus Anselmus Et ad majorem hujus rei confirmationem ad predicti Ade peticionem presens scriptum feci sigilli mei munimine confirmari Actum Silvanecti in domum meam que dicitur Bekestele Anno Domini MCCXX tercio mense decembri