Charter Document - 04910814
Charter Number: | 04910814 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1223 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis ego frater Galterus humilis abbas de Trappa ejusque loci conventus salutem in Domino Notum facimus quod cum Prior et conventus de Gornaio vendidissent nobis v millia harengorum quos habebant singulis annis de elemosina comitis Galeranni apud Pontem Audomari nobis dederunt cartam predicti Comitis per quam dicta elemosina fuerat confirmata Verum quia in predicta carta continetur donatio unius modii salis quem predictus Comes dedit eis apud Mellentum [] dedimus eisdem presentem cartam sigillo nostro roboratam quod in predicto modio salis [] nihil poterimus reclamare Actum anno gratie MCC vic tertio mense novembri