Charter Document - 04910812
| Charter Number: | 04910812 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1223 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentem cartam inspecturis frater Droco prior de Gornaio salutem eternam in Domino Noverit universitas vestra quod Nos vendidimus Abbati et conventui de Trappa v milia harengorum que habebamus de dono Galeranni comitis de Mellento apud Pontem Audomari singulis annis percipienda Pro hac autem venditione recepimus a predictis abbate et monachis triginta et iiii libras parisiensium Nos vero super predictis vque milibus harengorum nichil de cetero poterimus reclamare quia firma erit ista venditio nec per aliquem poterit revocari et ila quiete libere et pacifice sicut nos hactenus possedimus possidebunt Quod ut ratum sit et firmum presenti carta et sigillorum nostrorum munimine voluimus roborare Actum anno Domini MCC vicesimo tercio
