Charter Document - 04910811
Charter Number: | 04910811 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1223 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
P[etrus] Dei patientia Meldensis ecclesie minister humilis omnibus ad quos presentes littere pervenerint salutem in Domino Universitati vestre notum facimus quod cum causa verteretur inter venerabiles viros Priorem et conventum Sancti Martini Parisiensis ex una parte et canonicos de Capella ex altera super quatuor articulis de quibus fuerat mota lis coram judicibus delegatis tandem in Nos compromiserunt promittentes quod ratum habuerint quicquid per nos in haut et bas super dictis articulis esset ordinandum Nos autem interventu bonorum virorum partibus consentientibus pronunciavimus in hunc modum arbitrantes quod xiii denarii parisienses de interragio eorum qui fient monachi ad succurrendum percipientur sicut soient percipi de interragio aliorum parochianorum qui habitum religionis non suscipiunt preterea panni impositi corporibus que in choro monachorum Sancti Martini de Capella tumulabuntur erunt communes sicut cetere oblationes Item Prior Sancti Martini de Capella intererit computationibus Capituli de expensis et de redditibus et admodiationibus faciendis sicut unus ex canonicis et claves scriniorum in quibus reponuntur oblationes tradentur custodiende de consensu ejus sicuti unius canonicorum Actum anno Domini millesimo CC vicesimo tercio mense augusto crastino octabarum Ascensionis Beate Marie virginis