Charter Document - 04902740

Charter Document - 04902740


Charter Number: 04902740
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1217
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Hanc ergo sententiam sicut superius est notata ego Johannes laudavi approbavi et presentibus litteris confirmavi et fide prestita me servaturum promisi Tamen verbum illud quod superius in sententia continetur quod omne dominium feodorum preter quam feodi de Milleart fuit adjudicatum monachis memoratis declaratum sic fuit de utriusque partis assensu quod hommagia eorumdem feodorum et servicia pertinentia ad ipsos feodos mihi et heredibus meis in perpetuum remanebunt Magnam vero justiciam et viariam in ipsis feodis monachi obtinebunt similiter in perpetuum et habebunt Homines vero illi et femine tantummodo qui in carta patris mei nominantur mihi remanebunt et si qui de hominibus meis vel feminabus usque ad hunc diem postquam carta patris mei fuit facta accesserunt ad predictam villa Choysiaci moraturi similiter mei erunt Ab hac autem die inantea non potero retinere homines nec feminas monachorum in terra mea nec ipsi meos et de cetero non potero garantire homines nec feminas monachorum de potestate Choysiaci contra ipsos monachos nec in potestate Choysiaci nec extra potestatem Et quia hec adjeci sententie memorate ipsi quitaverunt mihi illas septies viginti libras in quibus me condempnaverant judices sepedicti et preterea dederunt mihi quadringentas libras Pruvin ita quod si frater meus vel aliquis heredum meorum vellet eos quod absit trahere in causam tam illas predictas septies viginti libras quam etiam predictas quadringentas libras eis restitueret antequam responderent de causa Istud laudavit frater meus Matheus et fide prestita se servaturum promisit Factum istud et omnia precedentia ego Johannes debeo eisdem monachis garantire per jus et facere laudare Comitissam Campanie et Theobaldum filium ejus per litteras utriusque patentes In hujus ergo rei testimonium presentem cartam conscribi feci et ad confirmationem perpetuam sigilli mei karactere roborari Actum anno Domini MCC septimo decimo mense junio