Charter Document - 04902696
Charter Number: | 04902696 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1210 - 1211 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Haymardus Dei gratia Suessionensis episcopus omnibus in perpetuum Noverit universitas vestra quod cum inter ecclesiam Sancti Martini de Campis Parisiensis ex una parte et Nicholaum dominum de Basochiis ex altera super venditione nemorum Ste Gemme que sunt in gruaria ipsius Nicholai et quodam vivario et usuario unius bige quod prefatus Nicholaus concesserat Templariis in nemoribus sue gruarie quedam questio verteretur tandem [] est sopita per Dei gratiam inter eos Dictus Nicholaus [] recognovit quod in dictis nemoribus [] nichil omnino preter gruariam habere debebat vivarium [] quitavit De usuario [] dixit [] quod [] Templariis [] nullam de cetero guarandiam portaret [] Preterea Johannes et Galterus fratres ipsius Nicholai milites hec omnia [] laudaverunt [] Actum anno gracie MCC decimo