Charter Document - 04902635

Charter Document - 04902635


Charter Number: 04902635
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1205 - 1206
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego frater W prior Sancti Martini de Campis et ejusdem loci conventus universis ad quos presens scriptum pervenerit notificamus quod nobilis vir Rogerius de Meulant medietatem Bosci Herlaut in feodum et homagium a nobis tenebat et aliam medietatem que propria erat domui nostre de Merroles commutavimus et concessimus Ansello d'Ambeele pro quinque arpennis terre quos dedit nobis liberos et quietos in commutationem ipsius bosci Comitissa vero uxore sua [] concedente quorum duo sunt in valle de Succi et tres juxta terram quam Guido avunculus suus dedit predicte domui de Merroliis Hii quoque jam dicti quinque arpenti xxv solidos cum omni justitia domui de Merroles annuatim persolvere tenentur Et quia ipsi quinque arpenni erant de feodo predicti Rogerii eos nobis acquietavit et concessit ita tamen quod predictum feodum et homagium de Bosco Herlaut ipsi quietavimus et quietum concessimus Ansellus vero utramque medietatem bosci de cetero in feodum et homagium de prefato Rogerio tenere debet Quod ut ratum sit presentem cartam sigillo nostro roboratam in testimonium ei tradidimus Actum anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo quinto