Charter Document - 04902617
Charter Number: | 04902617 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1204 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego frater Will[elm]us humilis prior Sancti Martini de Campis et ejusdem loci conventus omnibus notum fieri volumus p l i quod nos communi assensu concessimus fratribus Militie Templi quoddam stallum quod habebamus ante bocheriam porte Parisiensis contiguum domui ipsorum jure perpetuo possidendum Ipsi vero propter hoc quondam arpentum prati qui erat in censiva nostra super Maternam apud Noisiacum in perpetuum habendum et centum solidos paris monete nobis dederunt Ut autem hec compositio perpetuam obtineat firmitatem presens scriptum sigilli nostri impressione signatum ipsis in testimonium tradidimus Actum anno gratie MCC quarto