Charter Document - 04902605

Charter Document - 04902605


Charter Number: 04902605
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1203
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Albericus de Maruel omnibus notum esse volo ad quos presens scriptum pervenerit quod Hemarricus Botons filius Arnulfi Botons vendidit priori et monachis Sti Martini de Campis masuram suam quam habebat apud Castanetum pro decem et septem libris libere et quiete imperpetuum possidendam que videlicet masura ad feodum meum dinoscitur pertinere Hoc concesserunt sorores sue Odelina et Maria et viri eorum Balduinus et Alnulphus fide interposita promittentes sepe venditionem pro posse suo pref monachis garantire Hanc igitur venditionem tam ego quam Albericus miles filius meus omnino quitavimus laudavimus et confirmavimus et plenam garandiam nos laturos promisimus In cujus rei memoriam pres cartam sigilli mei munimine roboratam monachis tradidi [Actum anno gracie MCCIII]