Charter Document - 04902503
Charter Number: | 04902503 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1242 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine volui commendari Balduinus de Passu avus meus donaverat in elemosinam Sti Martini de Campis Parisiensis totum managium monachorum de Passu quod contiguum est monti ab omni gravamine et exactione absolutum cum omni justicia Postmodum dominus Rosbertus genitor meus terram quam habebat ad cimiterium Sti Petri eisd fratribus cum omni libertate et immunitate donavit perpetuo jure possidendam Ego vero Ansellus de Passu urgente necessitate peregrinationis mee in Iherusalem de venditione unius carrucate que est apud Novamvillulam in territorio Morinensi cogitare cepi et super hoc cum monachis de Claromaresio agere Verum illi ad emptionem ipsius terre non poterant indici in Warinivalle ab omni onere et gravamine immunem et liberam dedi Preterea universam suarum terrarum culturam quam habent et habere potuerunt in territorio nostro de Passu aut alibi nostre ditionis ab omni consuetudine exactione et gravamine immunem et liberam concessi et volui et talem per presentes in perpetuum declaravi Annonam etiam dictorum fratrum molendam esse perpetuo jure concessi Quod Hubertus de Courcellis Hilbertus de Mondicourt Adam de Mondicourt Actum anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo quadragesimo secundo mense Iullio