Charter Document - 04902497

Charter Document - 04902497


Charter Number: 04902497
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1162 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo Sancti Vincencii Silvanectensis dictus abbas et ejusdem ecclesie conventus notum fieri volumus tam futurorum quam presentium quod mutuo accepimus quandam terram de monachis Sancti Martini de Campis apud Blandimansionem villam nostram que videlicet terra sita est ex altera parte stanni nostri tradentes eis ejusdem quantitatis terram prope grangiam eorum que vocatur Punteblum Sed quoniam terra quam eis accepimus duos solidos regio censui annuatim debebat ipsos memorati monachi deinceps exsolvent et terram quam ab eis suscepimus liberam nobis omnino facient sicut et terram omnino liberam a nobis receperunt Quod ut ratum et inconcussum inperpetuum permaneat scriptum sigillo sui capituli munitum super hanc pactionem ab eis accepimus nostrumque sigillum eis tradidimus Hujus rei testes sunt Robertus prior Sancti Martini Johannes subprior et alii