Charter Document - 04900775

Charter Document - 04900775


Charter Number: 04900775
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1221
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

W[illelmus] Dei gratia Parisiensis episcopus o p l i in Domino salutem Notum facimus universis quod cum ecclesia Sancti Nicholai que est juxta monasterium Sancti Martini de Campis Paris cimiterium non haberet ad sepelienda corpora defunctorum de parrochia ejusdem ecclesie nisi in curia Beati Martini de Campis tantumque excrevisset populus illius parrochie quod locus ille jam non sufficeret ad sepelienda omnia corpora in dicta parrochia morientium necnon quia locus minus aptus erat ad cimiterium tum propter illius loci angustiam tum quia dictus locus mundus servari non poterat cum in curia monachorum porci equi [] animalia ingrediantur nec poterat claudi sine gravi monasterii detrimento tum et quia frequentius occasione illius cimiterii quies religiosorum in monasterio Sti Martini commorantium turbabatur Nos ad petitionem dilectorurn filiorum B[alduini] prioris et conventus Sancti Martini de Campis necnon et ad petitionem Galteri presbiteri dicte ecclesie Sancti Nicholai concessimus quod de cetero in dicta curia Sancti Martini non sepeliantur corpora defunctorum per ipsum presbiterum Sancti Nicholai vel per ejus successores nisi de consensu et voluntate dictorum Prioris et conventus Sancti Martini Prior autem et conventus sepedicti concesserunt et dederunt ecclesie Beati Nicholai supradicti plateam quandam in cultura ipsorum prioris et conventus clausam et vallatam undique muris liberam et quietam in perpetuo possidendam ad cimiterium faciendum eamque plateam benediximus in cimiterium ad petitionem ipsorum Concessum est autem et inter eos ordinatum quod in reparatione dicti cimiterii quod proprium est ecclesie Beati Nicholai et in via ad eundum ad dictum cimiterium facienda non apponent aliquid de cetero nisi voluerint memorati Prior et conventus Concesserunt et Prior et con ventus hiis qui in dicto cimiterio Sancti Nicholai sepelientur eundem succursum orationum et benefactorum quem ab eis habebant illi qui solebant in eorum curia sepeliri In cujus rei memoriam presentes litteras fecimus sigilli nostri munimine roborari Actum anno Domini mill ducent vices mense marcio