Charter Document - 04900765
Charter Number: | 04900765 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1220 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Philippus Dei gracia Francorum rex universis presentes litteras inspecturis salutem Noveritis quod Nos Alelmo Hescelino servienti nostro vendidimus eschetam que nobis accidit de morte Roberti comitis de Villanova Regis tenendam ab eodem Alelmo et heredibus ejus inperpetuum salvo dotalicio uxoris ejusdem Roberti quod ipsa tenebit ad vitam suam et post decessum ejus redibit ad dictum Alelmum et heredem suum ejus Hanc autem eschetam concessimus pred Alelmo et heredibus ejus pro quinquaginta et quatuor libras quas predictus Robertus Comes ei debebat et pro decem libris quas Nobis dedit hec autem super partes eschete quinque quarteria terre in Campo Milonis et duo arpenta in via de Pireio et septem quarteria terre apud Boulerot et arpentum et dimidium terre in Roullier et unum dimidium arpentum terre in Feodis et de terra que fuit Landerici Hasan unum arpentum terre en Roullier et quinque quarteria terre es Noez et dimidium arpentum vinee in Ortis et dimidium arpentum vinee sub Clauso Regis et unum quarterium vinee en Gaudoier et dimidium quarterium vinee in via Parisii et domum predicti Roberti cum toto porprisio In cujus rei memoriam et ut hoc perpetuam obtineat firmitatem presentem cartam fecimus scribi et sigilli nostri salvo jure nostro et alieno auctoritate muniri Actum Parisius anno Incarnati Verbi millesimo CC vicesimo mense augusto