Charter Document - 04900760

Charter Document - 04900760


Charter Number: 04900760
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1219 - 1220
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus p l i quod ego Paganus de Praeriis miles et Radulfus filius meus laudamus volumus et confirmamus elemosinam illam quam Robertus de Chanevieres miles dedit ecclesie Sancti Martini de Campis videlicet lx solidos reddendos singulis annis in crastino Omnium Sanctorum de censibus suis quos habebat apud Mont Auben et quia istud de feodo nostro movebat presentes litteras conscribi fecimus et ad perpetuam firmitatem pres sigilli impressione roborari Ego autem Radulfus quia sigillum proprium non habebam volui et concessi ut littere presentes sigillo patris mei sigillarentur Actum anno gratie MCC nono decimo