Charter Document - 04900757

Charter Document - 04900757


Charter Number: 04900757
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1218 - 1219
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Philippus gratia Dei Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod Ansellus de Ambeele miles et Contessia uxor ejus vendiderunt monachis Beati Martini de Campis Paris quicquid habebant in dyocesi Silvanectensi et Belvacensi [] Quia vero hec omnia supradicta de feodo dilecti et fidelis nostri episcopi Silvanectensis movebant ad petitionem dictorum A et C episcopus Silvanectensis sicut dominus feodi et judex ordinarius de assensu et voluntate Capituli sui voluit concessit et laudavit et litteras super hiis confectas sigilli sui munimine fecit roborari Nos vero predictam vendicionem ratam habentes volumus et concedimus Et ut hec omnia perpetue stabilitatis robur obtineant in hujus rei testimonium presentem paginam sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato ad petitionem utriusque partis salvo jure nostro confirmamus Actum Parisius anno Incarnationis Dominice millesimo ducentesimo octavo decimo regni vero nostri anno tricesimo nono Astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Dappifero nullo Signum Guidonis buticularii Signum Bartholomei camerarii Signum Droconis constabularii