Charter Document - 04900752
Charter Number: | 04900752 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1218 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos frater J[ohannes] humilis prior et conventus Sancti Martini de Campis omnibus notum facio quod domus nostra de Insula Ade debet monachis Sancte Honorine de Conflenz decem et octo sextarios novem de hybernagio et novem de tramesio annuatim persolvendos in grangia dicte domus nostre que est apud Vilers Ladan in festo beati Dyonisii in quibus recipiendis ipsi debent mittere proprias equitaturas et procurare omnes expensas a quorum solutione nec pro tempestate nec pro alio casu irrationabili poterimus excusari Dicti vero monachi quitaverunt nobis quicquid habebant in majori decima bladi et tramesii de Vilers Ladan excepta parte sua decima quam scilicet partem habent in decima vini Actum anno gratie millesimo ducentesimo octavo decimo mense novembri