Charter Document - 04900751
| Charter Number: | 04900751 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1218 - 1219 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Ricardus dictus prior Sancte Honorine de Confluentio et ejusdem loci conventus omnibus p l i notum facimus quod nos tradidimus Priori et monachis de Insula Ade ad perpetuam firmam totam partem nostram bladi et tremesii quam habebamus in majori decima bladi et tremesii de Vilers l'Adam pro decem et octo sextariis novem de ybernagio et novem de tremesio annuatim persolvendis in granchia ipsorum monachorum que est apud Vilers l'Adam in festo beati Dyonisii Mittemus enim proprias equitaturas et inveniemus omnes expensas in recipiendis et adducendis supradictis decem et octo sextariis ybernagii et tremesii Nullam vero minorationem vel dilationem unquam sustinebimus in prefata solutione bladi et tremesii pro tempestate aliqua vel pro aliquo alio casu Hoc autem sciendum est quod libere et quiete habebimus terciam partem decime vini vinearum que sunt et erunt in tota parochia de Vilers l'Adam sicut antea habebamus Quod ut ratum et stabile in perpetuum perseveret presentem paginam sigilli nostri appensione munivimus Actum anno gracie MCC octavo decimo
