Charter Document - 04900749

Charter Document - 04900749


Charter Number: 04900749
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1218
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Nos magister W de Liniasca et Daniel canonicus notum facimus quod venerabilis Prior et conventus Sti Martini de Campis et presbiter de Clamard nomine Reginaldus compromiserunt in nos super decimis quorumdarum novalium apud Clamard Nos vero auditis rationibus utriusque partis injurias injuriis et expensas expensis compensamus Injunximus autem procuratori ecclesie Bti Martini de Campis pro bono pacis quod prefato presbitero daret octo sextarios bladi quod ipse gratum habuit et futurum promisit Ceterum cum [ex] parte monachorum se probassent spoliatos decima novalium terre domni Gilonis site juxta terram Gunterii dictum presbiterum condemnamus injungentes eidem ut ecclesiam ipsam restitueret infra festum Sti Martini instantis Idem presbiter nobis presentavit litteras procuratorum episcopalium Parisiensium S [] cantoris S [] archidiaconi et [Petri] cancellarii de ratrahabitione compromissionis in nos facta super decima predicta Actum anno gracie MCCXVIII in vigilia Simonis et Jude