Charter Document - 04900747

Charter Document - 04900747


Charter Number: 04900747
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1218
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Cyrographum Noverint universi p l i quod domina Yolendis et dominus Galterus de Alneto filius ejus et alii fratres ejusdem Galteri dederunt in elemosinam ecclesie Beate Marie de Insula quandam consuetudinem sive costumeiam quorumdam nemorum que vulgariter appellantur griage pro qua dicebant homines Prioris de Insula apud Roissiacum manentes sibi debere teneri singulis annis ad solutionem unius mine avene pro eodem griagio vel ad faciendum manu septima esconditum ita quod pro singulis hostisiis herbergatis que videlicet hostisia debet esse dimidii arpenni terre reddet Prior de Insula singulis annis dicte Iolendi vel heredibus ejus tres denarios in crastino Beati Dyonisii Et hoc faciet de aliis hostisiis herbergandis quando herbergate erunt Prior autem de Insula habebit in ipsa villa domum suam et porprisium omnino liberatum et immune Ego Johannes prior Sti Martini de Campis concedimus Actum anno Domini MCC octavo decimo mense aprili