Charter Document - 04900745
Charter Number: | 04900745 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1218 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[] Miramur sane non modicum et movemur quod sicut ex parte dilecte in Xristo filie nobilis mulieris B[lanche] comitisse Campanie fuit propositum coram Nobis cum sibi et aliis episcopis regni Francie dederimus in preceptis ut Erardum de Brena et Philippam si forte contra dilectum filium nobilem virum T[heobaldum] Trecensem comitem presumerent malignari Deum habendo pre oculis sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo ecclesiatica censura compescerent idem episcopus [Willelmus Lingonensis] non solum id exequi non curavit licet idem Erardus cum fautoribus suis in terra ejusdem comitis nonnulla exercuerit incendia et rapinas verum etiam cum venerabilis frater noster [Garinus] Silvanectensis episcopus et dilecti filii [Johannes] abbas Sancte Genovefe et [Johannes] prior Sancti Martini de Campis Parisiensis auctoritate nostra sub pena suspensionis preceperunt ut Erardum et Philippam prefatos Milonem de Noerus Milonem de Sancto Florentino Symonem de Claromonte Symonem de Saxofonte ac Raynaldum de Choisel diligenter moneret ut infra quindecim dies inirent treugam cum Comitissa predicta et T[heobaldo] nato ipsius usque ad tempus in Concilio generali diffinitum alioquin ipsos et eorum fautores excommunicatos publice muntiaret et eorum terras suppositas interdicto licet ad ineundam treugam eos monuerit contempsit in aliis penitus obedire in Apostolice Sedis injuriam et impedimentum succursus Terre Sancte []