Charter Document - 04900742

Charter Document - 04900742


Charter Number: 04900742
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1217
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Petrus Dei gratia Parisiensis episcopus o p l i salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum inter Priorem et monachos Sti Martini de Campis ex una parte et presbiterum de Limox ex altera questio verteretur super factis in feodo Riberti et aliis novalibus in posterum faciendis infra terminos parrochie de Limox in omnibus locis in quibus majorem decimam habent monachi tandem in nos fuit ex utraque parte compromissum Nos vero habito prudentium virorum consilio predictam controversiam terminavimus in hunc modum quod singulis annis infra octabas sancti Martini hyemalis idem sacerdos dimidium modium bladi percipiet in grangia monachorum de Valle viridi ad mensuram de Monte Leterici ita quod tres sextarii erunt de avena et alii tres de blado quod in eadem terra crescet Ipse vero sacerdos propter hoc quitavit predictis monachis omnino omnia novalia in posterum facienda in omnibus locis in quorum majorem decimam habent monachi memorati Et ut hoc sigilli nostri munimine confirmari Actum Parisius anno gratie millesimo CC septimo decimo mense octobri