Charter Document - 04900736
| Charter Number: | 04900736 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1217 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Garinus Dei gratia Silvanectensis episcopus omnibus p et f in Domino salutem Noveritis quod Ansellus de Ambeele miles et Contessia uxor ejus vendiderunt monachis Bti Martini de Campis Parisiensis quicquid habebant in dyocesi Silvanectensi et Belvacensi et apud Stum Nicholaum de Aceio juxta Silvanectum videlicet domum sitam apud Stum Nicholaum cum omnibus pertinentiis suis et omnia alia que habebant in nemoribus terris pratis fossatis hospitibus censibus caponibus usuariis corveiis blado avena furno molendino et denariis et aliis quibuscumque possessionibus nichil sibi omnino retinentes nisi id juris quod habebant in aqua extra preditta fossata et quatuor feoda militum et denarios quos Communia Silvanectensis eis debet de redditu annuali et partem suam quam habebant in decima territorii Sti Martini Silvanectensis que de consensu nostro et de consensu prioris et conventus Sti Martini de Campis Parisiensis et prioris Sti Nicholai et supradicti Anselli et uxoris ejus concessa est ecclesie Bte Marie Silvanectensis perpetuo possidenda Hec omnia supradicta cum omni justicia viaria et libertate que in eis habebant dicti Ansellus et Contessia uxor ejus de assensu Guidonis filii eorum et Radulfi vicedomini Silvanectensis sororii dicti Anselli vendiderunt predictis monachis pro mille libris parisiensibus et vendicionem istam firmiter tenendam et contra omnes garendiendam juramento prestito firmaverunt Quia vero hec omnia supradicta de feodo nostro movebant dictam venditionem ad petitionem dictorum A et C sicut dominus feodi et judex ordinarius de assensu et voluntate Capituli nostri volumus et concedimus et laudamus Quod ut ratum permaneat presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno Domini MCC decimo septimo mense aprili
