Charter Document - 04900735

Charter Document - 04900735


Charter Number: 04900735
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1217
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Garinus Dei gratia Silvanectensis episcopus omnibus p et f salutem in Domino Noveritis quod constitutus in presentia nostra Radulfus vicedominus Silvanectensis sororius Anselli de Ambeele militis voluit concessit et laudavit et prestito juramento garandire promisit venditionem illam quam dictus Ansellus et Contessia uxor ejus fecerunt monachis Sti Martini de Campis Parisiensis de omnibus que habebant in dyocesi Silvanectensi et Belvacensi exceptis quatuor feodis militum et denariis quos Communia Silvanectensis eis debet de redditu annuali et hoc quod babebant in aqua et excepta parte sua quam habebant in decima territorii Sti Martini Silvanectensis que de consensu nostro et de consensu Prioris et conventus Sancti Martini de Campis Paris et prioris Sti Nicholai et supradicti Anselli et uxoris ejus concessa est ecclesie Bte Marie Silvanectensis perpetuo possidenda Quia vero dictus Radulfus sigillum non habebat ad petitionem ipsius presentibus litteris sigillum nostrum apposuimus hoc aditientes quod tam ipse Radulfus quam etiam Domnus Gaufridus li Eschans et Domnus Henricus de Cauda et Domnus Petrus Bordins de Sancto Medardo et Domnus Manesserius fide jussores se constituerunt hujus venditionis tenende et garandiende et per jus et consuetudines Francie et super hoc in manu nostra fidem dederunt In cujus rei memoriam pres litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno Domini MCC septimo decimo mense aprili