Charter Document - 04900729

Charter Document - 04900729


Charter Number: 04900729
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1217
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego frater Johannes humilis Prior Sancti Martini de Campis et ejusdem loci conventus u p l i notificamus quod nos de assensu et voluntate venerabilis et karissimi fratris nostri Helye tunc prioris Sancti Dyonisii in Carcere Parisiensi vendidimus Decano et Capitulo Sancti Germani Autisiodorensis Paris duos solidos et septem denarios et obolum annualis census ad ecclesiam nostram Sancti Dyonisii de Carcere pertinentis de quadam terra conjuncta masuris hospitum Sancti Germani predicti centum solidis parisiensibus qui positi fuerunt in emptione cujusdam vinee que est apud Pentinum quam supradictus prior Helyas emit ab Odone de Lusarchis nepote suo undecim libris Predictum autem censum debent reddere hospites predicti Sancti Germani videlicet isti Mathildis de Rothomago tres denarios et obolum Richardus de Mauregart duos den Clarembaldus li Personiers duos den Thomas Esperons duos den Presbiter de Villa Episcopi unum den Maria nana unum den Philippus de Mellento octo den Michael Aalo z duos den Presbiter de Sto Landrico duos den Bricius Aurifaber et Wiilelmus frater ejus un den Gaufridus de Monteforti duos den Stephanus le Meigesciers duos den Ut autem hec venditio rata [] Actum anno gracie mill ducent sexto decimo mense februarii